HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXIII: De communibus vestibus sacerdotum

#Exod. XXVIII#Joan. XIII

Iterum locutus est Dominus ad Moysen dicens: Applica fratrem tuum Aaron ad te, cum filiis suis de medio filiorum Israel, sacerdotio fungantur mihi, faciesque vestem sanctam fratri tuo. in qua sanctificatus ministret mihi. De his sane vestibus, quia confuse agit historia, ad evidentiam congruo ordine prosequamur. Quatuor erant vestes, tam sacerdotibus minoribus quos chaneos vocabant, quam principi sacerdotum, quem arabarchum appellabant, communes; et aliae quatuor post illas, quibus solus arabarchus, id est princeps sacerdotum, utebatur, quibus secundum ordinem hunc induebatur: Purificatis prius manibus et pedibus aqua, sacerdos induebat manachasim, quod constrictorium sonat, quod Graece brachae, Latine femoralia dici potest. Eratque de bysso retorta contextum, ingredientibusque per ipsum pedibus ascendebat usque ad lumbos; ibique fortiter stringebatur, et usque ad genua tantum descendebat. Noster tamen pontifex, quia jugem habet continentiam, tantum sandalis pedes tegit, ac si dicatur ei: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Secundo byssina sindone duplici vestiebatur, quod ceetomone, id est lineum dicebatur, quam nos lineam strictam, sive camisiam, vel subuculam dicimus, quam Moyses abanech appellavit, sed post a Babyloniis discentes Hebraei, emissan eam dixerunt. Est autem descendens usque ad talos, et decenter corpori coaptata, sed manicis brachia valde constringens, nastilibus, vel nastulis, hinc inde super humeros capitium constringentibus. Tertio stringebatur balteo, lato, quasi digitis quatuor, sic reticulato, ut quasi pellis viperea, quam in aestate exuit, videretur, contexta floribus coccineis, purpureis, et hyacinthinis, stamen vero tamen byssinum erat, sumens initium cingendi a pectore, circumductis lateribus, iterum ante umbilicum redibat, ibique modice stringebatur, et usque ad tibias dependebat ad decorem, dum sacerdos nihil operabatur cum autem sacrificabat, ne impediretur, pendentes summitates super laevum humerum reflectebat, unde, et forte diaconus quandoque casulam plicatam eidem humero superponit. Quarto simplicem tiaram gestabat in capite, a cidari pontificali plurimum differentem. Erat enim in modum parvi calamati, vel cassidis modicae, medietatem verticis excedens, dicebaturque manephei, habens vittas, quae involutae saepius nectebantur, ne facile laberetur, habens desuper aliud velamen byssinum, usque ad inferiora barbae descendens celans pillei ligaturas, et totam capitis superficiem, aptatumque perfecte, ne laborante sacerdote rueret.